- CHERRONESUS vel CHERSONESUS
- I.CHERRONESUS, vel CHERSONESUSTerra est in insulae modum mati cmcta, unô tantum, eoque angustô spatiô continenti adiuncta; Latini peninsulam vocant. Quinque autem insigniores memorantur Cherronesi, quarum celeberrima Achaiae adhaerens, Pelopnnesia dicitur. Secunda quae a vicina continente Thracica dicitur, hodie Bracbium S. Georgii, cuius Isthmus ab Occasu Melane sinu, ab ortu Propontide alluitur. Pars est Thraciae, iuxta Hellespontum, a Meridie in Boream extensa, ubi alias Crusaei et Scaei populi, et urbes Sestus, Elaeus, Callipolis, Cardia, Cissa, et Chrythea. Suidae Hellespontiaca Chersonesus. Baudrand. In hanc Chersonesum, Iustinianus Imperator naribus praecisis, proin Rbinotmetus dictus, a Leontio relegatus est, A. C. 694. sed hôc ab Absimaro successore similiter truncatô, A. C. 697. Iustinianus post exilium decennale, A. C. 705. custodiâelapsus, et Trebellini, Bulgarorum Regis, auxiliô restitutus, in Chersonesi incolas, quod sibi in exilio insidias struxistent, crudeliter Principibus assatis, 87000. puerorum ac infantum submersis desaeviit, A. C. 710. Hi vero classe eius victâ, Philippicô Bardane ad Imperium evectô, captâ urbe Iustinianum cum Tiberio fil. trucidârunt. A. C. 711. P. Diac. Long. l. 6. Tertia Saxoniae adhaerens, a Cimbris, qui eam tenuerunt, Cibrica, appellata est: Iutland, pars Daniae regni. Vide Ctmbrica Chersonesus. Quarta inter Pontum Euxinum, et Maeotidem paludem sita, nunc Przekop, Pineto, a Tauris Scythiae Europaeae populis Taurica fuit appellata. Quod vide. Qumta, quam Auream cognominant, in India sita extra Gangem, iuxta sinum, quem magnum vocat Ptolemaeus, qui duas alias Chersonesos, in sinu Arabico videlicet, et Persico constituit. Est haec Aurea Chersonesus in modum peninsul. versus Austrum et Insul. Sindae maxime extensa. Ubi nunc regnum Malaccae, et pars Meridionalis regni Siami. Vide Aurea Chersonesus. Nic. Lloydius. His vero iungi possunt Yucatana et Corea, ad Sinas: ex Auctore Histor. Orbis Terr. c. 5. de Historia Insul.II.CHERRONESUS, vel CHERSONESUSoppid. Ilercaonum in Hispania Tarraconensi in ora orientali regni Valentiae, in Catalauniae confinio, arx Peniscla, vel Peniscola hodie, Latine etiam Peninsula dicta. In colle, prope Tenebrium promontorium, ubi alias latibulum Petti a Luna, dicti Benedicti XIII. Locus est munitus, 8. leuc. a Dertusa, et 13. a Valentia in Boream. Baudrand. Secunda urbs Tauricae, inter Parthenium, et Griumetopum. Ptol. Cherso, et Kersoy Nigro, et aliis. Ad ostia sinus Carcinitis. Nunc Topetorkan, Sanson. 50. mill. past. a promontor. Fronte Arietis, in Boream, 70. a Carcine urbe in Austrum prope Parthenium promontor. alias Heraclea, Baudrand. Tertia, urbs Cretae litoralis, hodie Chirroniso. Nunc Spinalonga, arx probemunita, cum pottu capacissimo, inter Matium et Cytaeum. Baudrand. Quarta, Chersonesus magna, urbs Marmaricae, in ora littorali apud Cyrenaicae fines. Raxiltin, teste Marmoliô. Nunc vicus tantum Rasitin et Rafaotin, cum promontor. cognomine in ora maris Libyci, vix 4.dierum itinere a Cyrene in Ortum. Baudrand. Quinta, Chersonesus parva, urbs Aegypti maritima Alexandriae finitima, quae Bosire Io. Leoni nominatur; sed haec potius Busiris veteribusesse videtur: utcumque sit, Chersonesus parva ab Alexandria in Occidentem recedit Marmaricam versus. Sexta, Syriae civitas quae aliâs Apamea. Vide Steph.III.CHERRONESUS, vel CHERSONESUSpromontorium Siciliae geminum, unum inter Catanam, et Syracusas, ubi nunc Augusta oppidum, teste Fazellô circa Megaram. Alterum apud Mylen oppid. Capo di Milazzo hodie dictum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.